I - Verum since mendacio, certum et verissimum
II - Quod est inferius est sicut quod est superius, et quod est superius est sicut quod est inferius ad perpetranda miracula Rei Unius
III - Et sicut omnes res fuerunt Uno, meditatione Unius, sic omnes res natae fuerunt ab hac Una re adaptatione
IV - Pater eius est Sol, mater eius Luna. Portavit illud ventus in ventre suo. Nutrix eius terra est
V - Pater omnis telesmi totius mundi est hic. Vis eius integra est, si versa fuerit in terram
VI - Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter cum magno ingenio
VII - Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum
VIII - Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiat a te omnis obscuritas
IX - Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia vincet omnem rem subtilem; omnemque solidam penetrabit
X - Sic Mundus Creatus Est.
XI - Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus hic est
XII - Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi
Completum est quod dixi de operatione solis Teksty umieszczone na naszej stronie są własnością wytwórni, wykonawców, osób mających do nich prawa. |
|