Ut semel haec rerum secessit lite suarum Inque novas abiit massa soluta domos Flamma petit altum propior locus aera cepit Sederunt medio terra fretumque solo Tunc ego qui fueram globus et sine imagine moles In faciem redii dignaque membra deo Nunc quoque confusae quondam nota parva figurae Ante quod est in me postque videtur idem Accipe quesitae quae causa sit altera formae Hanc simul ut noris officiumque meum Quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras Omnia sunt nostra clausa patenque manu Me penes est unum vasta custodia mundi Et ius vertendi cardines omne meum est Cum libut pacem placidis emittere tectis Libera perpetuas ambulat illa vias Sanguine letifero totus miscebitur orbisTeksty umieszczone na naszej stronie są własnością wytwórni, wykonawców, osób mających do nich prawa.